

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 1: Versus 4
Septem ecclesiis.Principaliter illis scribit ecclesiis Asiae, quibus magister erat constitutus, et per simile aliis. Deus dedit Christo, Christus Joanni, Joannes autem ecclesiis, vel per septem, universae Ecclesiae. Quiaseptemuniversitatem significant, vel quia septiformi spiritu illustrantur.In Asia.Asia est elatio, Ecclesia ergo nunc est in elatione virtutum, vel olim vitiorum. Asia ista non est magna illa tertia pars mundi, sed quaedam provincia ubi erant septem civitates, et septem ecclesiae cum septem episcopis.Gratia vobis.Praeparat auditores in salutatione, et reddit eos benevolos et attentos, sicut et in prologo.Qui est et qui erat.Aeternaliter. Quamvis autem sit natus ex tempore, jam immutabilis est per humanitatem qui olim fuerat corruptibilis. Talis venturus est, etiamsi mundo non apparet talis.Et a septem spiritibus, qui in conspectu. Spiritus.Idem sonat quod charitas. Unde attribuitur Spiritui remissio peccatorum, et alia dona quae sunt dona totius Trinitatis, ut intelligamus Trinitatem ex sola dilectione operari. Personam Patris tacet, quia de Deo Creatore nemo mala intellexerat, ponit personam Filii et Spiritus sancti de quibus omnes nascuntur in ecclesiis haereses.Throni.Throni Dei sunt angeli ejus et sancti homines in quibus nunc sedet Deus et judicat, ne in futuro judicet.